XXII. MISSA SEU LITURGIA GALLICANA est illa, quae in Galliis ante Pipinum, et Carolum Magnum usitata erat. Non unam tamen tantum, sed plura, et diversa fuerunt exemplaria Gallicanae Liturgiae; sed idem in omnibus servabatur ordo precum, licet Orationes diversae legantur; unde liquet praedictarum Liturgiarum, non unum et eundem fuisse auctorem, sed plane plures, qui quidem, ut ait Mabillon, adhuc sunt ignoti etiam apud solertiores Rerum Antiquarum Investigatores. Sed puto memoratum Mabillon locutum fuisse de Liturgiis, quae modo extant; de aliis enim quae temporis iniuria perierunt, aliter dicendum esse crediderim: nam D. Hieronymus in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum tribuit sancto Hilario Pictavorum Episcopo quemdam Missae Ordinem, seu Liturgiam; de eo enim S. Antistite, ait: Est ejus et liber Hymnorum, et liber Mysteriorum alius, ubi pro Mysteriorum librum Codicem Liturgicum, seu Missale debere intelligi, fateri compellitur quicumque Missam a priscis Scriptoribus Mysterium nuncupatam fuisse non ignorat, ut alibi diximus. Gennadius pariter Massiliensis in Catalogo Scriptorum Illustrium tradit Voconium Castellani Mauriteni Oppidi Episcopum composuisse, praeter alios libros, etiam Sacramentorum egregium volumen. Idem Gennadius adstruit Musaeum Massiliensis Ecclesiae Presbyterum, hortatu S. Venerii Episcopi multos exarasse libros, inter quos Sacramentorum egregium, et non parvulum volumen, cujus nomine liber Missalis intelligendus est, et hoc ex ipso Gennadio satis eruitur: ex Concilii quoque Rhemensis verbis idem magis commonstratur apud Burchardum lib. 3. cap. 97. ubi legitur: Expleta Missa, Codex cum Patena, et Sacramentorum liber cum vestibus sacerdotalibus sub sera recondantur. Praefatis auctoribus calculos suos addunt Josephus Vicecomes, vol. 4. de Missae apparatu lib. 7. cap. 19. necnon Bocquillot in suo Tract. de Sacr. Liturg. lib. 1. cap. 9. qui etiam subnectit Gregorium Turonensem lib. 1. Historiae cap. 11. mentionem facere de quodam Missali a Sidonio composito, cui ipse quamdam praefationem adjecerat. Liturgiam Gallicanam a Romana fuisse diversam, nemo est, qui in dubium revocare possit: sicut etiam exploratissimum est veteres Liturgias, et Ritus in Gallicanis Ecclesiis abrogatos; et Romanos loco illorum introductos fuisse ante annum Christi octingentesimum, Carolo Magno in Gallia imperante, qui S. Gregorii Sacramentarium a Romana Ecclesia adhibitum recepit ab Hadriano PP. I et Capitulare edidit, quo praescripsit ut in posterum Gallicanae Ecclesiae ordine Romano uterentur in celebrandis Divinis Mysteriis: et haec Liturgiae Gallicanae in Romanam mutatio tanta consensione universae Galliae Ecclesiarum facta est, ut regnante Carolo Calvo praefati Magni Nepote, Liturgiae, et gallicanorum Rituum notitia penitus in omnium mente deleta esset. Non obstante tamen tanto Gallorum neglectu, et tanto temporis intervallo elapso ab octavo Saeculo, usque ad annum 1680. tandem tria Missalia Gallicana, Romae in lucem emissa fuere a supra laudato Card. Thomasio. Primum ab eodem inscriptum fuit, Missale Gothicum, seu Gallicanum vetus; secundum vero Missale Francorum; tertium denique Missale Gallicorum vetus; redditque rationem clarissimus editor in sua praefatione, ob quam praedictis appellationibus adnotaverit mox memorata tria sacra volumina. Haec tria Missalia Gallicana, Parisiis anno 1685. recusa fuere, una cum Lectionario Gallicano, tunc solum primum editum, accedente disquisitione de Cursu Gallicano, necnon eruditissimis notis, et observationibus: et omnia haec, opera et studio celeberrimi viri Joannis Mabillon, qui pariter quartam edidit Missam Gallicanam, quae reperitur in primo Tomo sui Musaei Italici. De praefatis Gallicanis Liturgiis fatis erudire tractat mox laudatus Mabillon in praefato suo volumine de Gallicana Liturgia; Cardinalis Bona lib. 1. de Rebus Liturgicis cap, 12. Cardin. Thomasius in praefatione suorum Codicum Sacramentalium; Le Brun tomo 2. dissert. 4. Grancolas de antiquis Liturgiis a pagina 319. usque ad paginam 360. Marrene libro 1. de antiquis Ecclesiae Ritibus cap. 3. artic. 1. numer. 9 et sequentibus, et Joseph Vicecomes de Missae Ritibus lib. 2. cap. 7.
Cfr. G. M. Merato, Novae Observationes ad Gavanti Commentaria 1, 22, in Thesaurus Sacrorum Rituum auctore Rev. Patre D. Bartholomaeo Gavanto Congr. Cler. Reg. S. Pauli S. R. C. Consultore etc. cum novis Observationibus, et Additionibus R. P. D. Cajetani-Mariae Merati Clerici Regularis, ejusdem Sacrae Rituum Congregationis Consultoris. Editio novissima … Tomus primus complectens omnia Gavanti Commentaria in Rubricas Missalis Romani, Venetiis, ex Tipographia Balleoniana, 1792, pp. 29-30.