Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de Virgínibus
Lib. 3 post initium.
Lectio iv
Quóniam beáti Joánnis Baptístæ non strictim prætereúnda est recordátio, ínterest ut quis et a quibus et quam ob causam, quo modo et quo témpore sit
occísus, advértere debeámus. Ab adúlteris justus occíditur, et a reis in júdicem capitális scéleris pœna convértitur. Deínde práemium saltatrícis, mors est Prophétæ. Postrémo (quod étiam omnes bárbari horrére consuevérunt) inter épulas atque convívia consummándæ crudelitátis profértur edíctum; et a convívio ad cárcerem, de cárcere ad convívium ferális flagítii circumfértur obséquium. Quanta in uno facínore sunt crímina!
Lectio v
Quis non, cum e convívio ad cárcerem cursári vidéret, putáret Prophétam
jussum esse dimítti? Quis, inquam, cum audísset natálem esse Heródis,
sollémne convívium, puellæ optiónem eligéndi quod vellet datam; missum ad
Joánnem ob solutiónem non arbitrarétur? Quid crudelitáti cum delíciis? quid cum funéribus voluptáti? Rápitur ad pœnam Prophéta conviváli témpore, conviváli præcépto, quo non cúperet vel absólvi: perímitur gládio, caput ejus affértur in disco. Hoc crudelitáti férculum debebátur, quo insatiáta épulis féritas vescerétur.
Lectio vj
Intuére, rex acerbíssime, tuo spectácula digna convívio. Pórrige déxteram, ne
quid sævítiæ tuæ desit; ut inter dígitos tuos rivi défluant sacri cruóris. Et,
quóniam non exsaturári épulis fames, non restíngui póculis pótuit inaudítæ
sævítiæ sitis; bibe sánguinem scaturiéntibus adhuc venis exsécti cápitis
profluéntem. Cerne óculos in ipsa morte scéleris tui testes, aversántes
conspéctum deliciárum. Claudúntur lúmina non tam mortis necessitáte quam
horróre luxúriæ. Os aureum illud exsángue, cujus senténtiam ferre non póteras,
conticéscit, et adhuc timétur.
Cfr. Breviarium Romanum, 29 Augusti. In Decollatione S. Joannis Baptistæ, ad Matutinum