26 maggio 2023 San Filippo Neri

Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum allelúja.

 

26 Maggio settimo delle Calende di Giugno

Venerdì

Nell’Alma Urbe e nel suo Distretto

San Filippo Neri Confessore

Doppio di seconda classe. Paramenti bianchi. Messa «Cáritas Dei» come nel Messale, si omette la commemorazione di sant’Eleuterio Papa e Martire la cui festa si celebra il giorno seguente.

 

Die  26  Maji

S.  Philippi  Nerii  Conf.

Duplex II classis

Introitus                                                                                                    Rom. 5, 5

CÁritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum ejus in nobis allelúja, allelúja. Ps. 102, 1. Benedic, ánima mea, Dómino : et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V). Glória Patri. Cáritas.

Oratio

DEus, qui beátum Philíppum Confessórem tuum Sanctórum tuórum glória sublimásti : concéde propítius; ut, cujus sollemnitáte lætámur, ejus virtútum proficiámus exémplo. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ
Sap. 7, 7-14

OPptávi, et datus est mihi sensus : et in vocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ : et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus : nec comparávi illi lápidem pretiósum : quóniam omne aurum in comparatióne illíus aréna est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam : quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus : quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus : quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.

Allelúja, allelúja. V). Thren, 1, 13. De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja. V). Ps. 38, 4. Concáluit cor meum intra me : et in meditatióne mea exardéscet ignis. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                      Luc. 12, 35-40

IN illo tempóre : Dixit Jesus discípulis suis : Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos similes homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis : ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstím apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes : amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis. Fílius hóminis véniet.

Offertorium. Ps. 118, 32. Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum allelúja.

Secreta

SAcrifíciis præséntibus, quaésumus, Dómine, inténde placatus : et præsta; ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Philíppi cor mirabíliter penetrávit. Per Dóminum … in unitáte ejúsdem.

Præfatio Ascensionis.

PEr ómnia saécula sæculórum.
R). Amen.
V). Dóminus vobíscum.
R). Et cum spíritu tuo.
V). Sursum corda.
R). Habémus ad Dóminum.
V). Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R). Dignum et justum est.

VEre dignum et justum est, æquum et salutáre : nos tibi semper, et ubíque grátias ágere : Dómine sancte, pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum Dómi­num nostrum. Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis sui maniféstus appáruit, et ipsis cernéntibus est elevátus in cælum, ut nos divinitátis suæ tribúeret esse partícipes. Et ídeo, cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes :

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

Communio. Ps. 83, 3. Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum allelúja.

Postcommunio

CÆléstibus, Dómine, pasti delíciis : quaésumus; ut beáti Philíppi Confessóris tui méritis et imitatióne, semper eadem, per quæ veráciter vívimus, appetámus. Per Dóminum.

Questa voce è stata pubblicata in Calendario. Aggiungi ai segnalibri il permalink.

I commenti sono stati chiusi.