Concussum est mare et contrémuit terra, ubi Archángelus Míchaël descéndit de cælo.
8 Maggio ottavo delle Idi
Mercoledì delle Rogazioni. Vigilia dell’Ascensione
Apparizione di san Michele Arcangelo
Doppio maggiore. Paramenti bianchi. Messa «Benedícite Dóminum».
Die 8 Maji
IN APPARITIONE
S. MICHAELIS ARCHANGELI
Duplex majus
Introitus Ps. 102, 20
BEnedícite Dóminum, omnes Angeli ejus : poténtes virtúte, qui fácitis verbum eius, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino : et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V). Glória Patri. Benedícite
Oratio
DEus, qui miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas : concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.
2ª de Vigilia Oratio
DEus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis : ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, éadem faciámus. (Per Dóminum.)
3ª de Rogationibus Oratio
PRæsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum.
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis
Apostóli Apoc. 1, 1-5
IN diébus illis : Significávit Deus quæ opórtet fíeri cito, mittens per Angelum suum servo suo Joánni, qui testimónium perhíbuit verbo Dei, et testimónium Jesu Christi, quacúmque vidit. Beátus qui legit, et audit verba prophetíæ hujus : et servat ea, qua in ea scripta sunt : tempus enim prope est. Joánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia. Grátia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui ventúrus est : et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni ejus sunt : et a Jesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum, et princeps regum terræ, qui diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.
Allelúja, allelúja. V). Sancte Míchaël Archángele, defénde nos in proélio : ut non pereámus in treméndo judício. Allelúja. V). Concussum est mare et contrémuit terra, ubi Archángelus Míchaël descéndit de cælo. Allelúja.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 18, 1-10
IN illo tempóre : Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes : Quis, putas, major est in regno cælórum? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit : Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cælórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, éxpedit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis. Necésse est enim ut véniant scándala : verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum, et prójice abs te : bonum tibi est ad vitam íngredi débilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum, et prójice abs te : bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte ne contemnátis unum ex his pusíllis : dico enim vobis, quia Angeli eórum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.
Credo.
Offertorium. Apoc. 8, 3 et 4. Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa : et ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dei, allelúja.
Secreta
HÓstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes : ut easdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placatus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas. Per Dóminum.
2ª de Vigilia Secreta
SÚscipe Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum : ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cæléstem glóriam transeámus. (Per Dóminum.)
3ª de Rogationibus Secreta
HÆc múnera, quaésumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concílient. Per Dóminum.
Præfatio Paschalis.
PEr ómnia saécula sæculórum.
R). Amen.
V). Dóminus vobíscum.
R). Et cum spíritu tuo.
V). Sursum corda.
R). Habémus ad Dóminum.
V). Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R). Dignum et justum est.
VEre dignum et justum est, æquum et salutáre : Te quidem Dómine omni témpore, sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo, cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes :
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
Communio. Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum : hymnum dícite, et superexáltate eum in saécula, allelúja.
Postcommunio
BEáti Archángeli tui Michaélis intercessióne suffúlti : súpplices te, Dómine, deprecámur; ut, quod ore proséquimur, contingámus et mente. Per Dóminum.
2ª de Vigilia Postcommunio
TRíbue nobis, Dómine, cæléstis mensae virtúte satiátis : et desideráre, quæ recta sunt, et desideráta percípere. (Per Dóminum.)
3ª de Rogationibus Postcommunio
VOta nostra, quaésumus, Dómine, pio favóre proséquere : ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóminum.
In fine legitur Evangelium Vigiliæ :
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem Joann. 17, 1-11
IN illo témpore : Sublevátis Jesus oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora, clarífca Fílium tuum, ut Fílius tuus clarífcet te : sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam ætérnam. Hæc est autem vita ætérna : ut cognóscant te, solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum. Ego te clarificávi super terram : opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam : et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte, quam hábui, priúsquam mundus esset, apud te. Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti; et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt, quia ómnia, quæ dedísti mihi, abs te sunt : quia verba, quæ dedísti mihi, dedi eis : et ipsi accepérunt, et cognovérunt vere, quia a te exívi, et credidérunt, quia tu me misísti. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi : quia tui sunt : et mea ómnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificátus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio.
¶ Pro votiva de S. Michaële, Tempore Paschali, Messa dicitur ut supra.
Extra Tempus Paschale, ut in ejus Dedicatione, die 29 Septembris.