5 Maj. iij Non.
S. Pii V Pp. C.
DEVS
QVI AD CONTERENDOS
ECCLESIÆ TVÆ HOSTES
ET AD DIVINVM CVLTVM
REPARANDVM
BEATVM PIVM
PONTIFICEM MAXIMVM
ELIGERE DIGNATVS ES
FAC NOS IPSIVS
DEFENDI PRÆSIDIIS
ET ITA TVIS INHÆRERE
OBSEQVIS
VT OMNIVM HOSTIVM
SVPERATIS INSIDIIS
PERPETVA PACE
LÆTEMVR