Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam:
quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est.
19 Marzo quattordicesimo delle Calende di Aprile
Mercoledì dopo la Domenica Seconda di Quaresima.
San Giuseppe Sposo della Beata Vergine Maria, Confessore
Doppio di prima classe. Paramenti bianchi. Messa «Justus».
Die 19 Martii
S. JOSEPH SPONSI B. M. V.
CONFESSORIS
Duplex I classis
¶ Hodie in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria; de qua tamen prohibentur Missæ privatæ.
Introitus Eccli. 15, 5
JUstus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur : plantátus in domo Dómini : in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino : et psállere nómini tuo, Altíssime. V). Glória Patri. Justus.
Oratio
SAnctíssimæ Genitrícis tuæ Sponsi, quaésumus, Dómine, méritis adjuvémur : ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur : Qui vivis.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus, juxta Rubricas.
Oratio
PÓpulum tuum, quaésumus, Dómine, propítius réspice : et, quos ab escis carnálibus praécipis abstinére, a noxiis quoque vítiis cessáre concéde. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 45, 1-6
DIléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale. Ps. 20, 4-5. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis : posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. V). Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in saéculum saéculi.
Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V). Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur. V). Glória et divítiæ in domo ejus : et justítia ejus manet in saéculum saéculi.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 1, 18-21
CUm esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
Credo.
Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
Secreta
DÉbitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitútis, supplíciter exorántes : ut, suffrágiis beáti Joseph, Sponsi Genitrícis Fílii tui Jesu Christi, Dómini nostri, in nobis tua múnera tueáris, ob cujus venerándam festivitátem laudis tibi hóstias immolámus. Per eúndem Dóminum.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra.
Secreta
HOstias, Dómine, quas tibi offérimus, propítius réspice : et, per hæc sancta commércia, víncula peccatórum nostrórum absólve. Per Dóminum.
Præfatio de S. Joseph
PEr ómnia saécula sæculórum.
R). Amen.
V). Dóminus vobíscum.
R). Et cum spíritu tuo.
V). Sursum corda.
R). Habémus ad Dóminum.
V). Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R). Dignum et justum est.
VEre dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere : Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus : Et te in Festivitáte beáti Joseph débitis magnificáre præcóniis, benedícere et prædicáre. Qui et vir justus, a te Deíparæ Vírgini Sponsum est datus : et fidélis servus ac prudens, super Famíliam tuam est constitútus : ut Unigénitum tuum, Sancti Spíritus obumbratióne concéptum, patérna vice custodíret, Jesum Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam láudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes :
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
Communio. Matth. 1, 20. Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est.
Postcommunio
DEus, qui beátum Gregórium Pontíficem Sanctórum tuórum méritis coæquásti : concéde propítius; ut, qui commemoratiónis ejus festa percólimus, vitæ quoque imitémur exémpla. Per Dóminum.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.
Postcommunio
SUmptis, Dómine, sacraméntis : ad redemptiónis ætérnæ, quaésumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 20, 17-28
IN illo témpore : Ascéndens Jesus Jerosólymam, assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis : Ecce, ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte, et tradent eum Géntibus ad illudéndum, et flagellándum, et crucifigéndum, et tértia die resúrget. Tunc accéssit ad eum mater filiórum Zebedaéi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei : Quid vis? Ait illi : Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit : Nescítis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei : Póssumus. Ait illis : Cálicem quidem meum bibétis : sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. Et audiéntes decem, indignáti sunt de duóbus frátribus. Jesus autem vocávit eos ad se, et ait : Scitis, quia príncipes géntium dominántur eórum : et qui majóres sunt, potestátem exércent in eos. Non ita erit inter vos : sed quicúmque volúerit inter vos major fíeri, sit vester miníster : et qui volúerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.